#Gen. II#Gen. III#Isai. IX#Ose. IV
Et imposuit Adam uxori suae nomen tanquam dominus ejus, et ait: Haec vocabitur virago, id est a viro acta, et est sumptum nomen a viri nomine, ut materia de materia sumpta fuerat. Etiam denominatio in Hebraeo est. Is enim vir dicitur, unde denominatur ista, ut a vir virago: hoc nomen proprium illius mulieris fuit, nunc omnium est commune. Et ejus syncopatum est virgo. Virgines dicuntur quandiu sunt in integritate nativitatis suae. Postea vero fractae dicuntur mulieres. Similiter sicut hoc nomen Adam fuit proprium illi homini, nunc vero est commune, et Adam sonat rubeus, vel rubra terra, quia, secundum Josephum, de rubea terra conspersa factus est. Talis est enim virgo tellus, et vera, vel rubea; id est animata, quia sedes animae est in sanguine, vel rubea secundum quod futura erat, id est sanguinea, id est peccatrix. Sanguinis nomine saepe designatur peccatum, ut ibi: Vestimentum concretum sanguine, et: Sanguis sanguinem tetigit. Imposuit ei et aliud nomen Eva, scilicet post peccatum, quod sonat vita, eo quod futura esset mater omnium viventium. Tamen quia hic non legitur imposuisse, sed infra post maledictionem, forte quasi plangens hominis miseriam, dixit eam Evam, quasi alludens ejulatui parvulorum. Masculus enim recenter natus ejulando dicit, a, mulier vero e, quasi diceret: Omnes dicent e, vel a quotquot nascuntur ab Eva.